Charter Document - 04880181

Charter Document - 04880181


Charter Number: 04880181
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1124 - 1126
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Convenit prelatis ecclesie supra greges suos sollerter invigilando luporum rabiem arcere et ne pabula desint omnibus collata ecclesiis fidelium beneficia suis et munimentis et interdictionibus quasi quodam vallo firmare Ego igitur Stephanus Dei gratia Parisiorum episcopus sancte posteritati scribere scriptumque sigilli nostri auctoritate munire curavi quod terram de Chenuel quam ecclesia Sancte Marie de Gornaio ex dono Alberti de Bri per septem annos quiete possederat Fulco de Praheliis pro eo quod ejusdem Alberti neptem habebat extra nuptiarum annum et diem calumpniatus est Dieque assensu partium denominata in curia Stephani dapiferi qui tunc Gornaium tenebat ad cujus dominium terra illa pertinebat causa diligentissime ventilata et terminata me presente et annuente multis quoque clericis et laicis terra eadem prefato monasterio justo judicio adjudicata est habenda Judicium autem fecit Rodulfus de Torcheio quod confirmatum fuit ibi sanum esse et stare debere Hanc inquam terram ego de cujus feodo predictum castrum et que ad illud pertinent descendebat sicut eidem monasterio predecessor meus Girbertus concesserat liberam concessi Causam itaque istam sic processisse et sic terminatam fuisse testantur qui viderunt et audierunt Bernerius decanus Teobaldus de Vileir archidiaconus Robertus subcantor domnus Matheus prior cum monachis istis Ingenulfo et Gamo supradictus Rodolfus Symon de Brai Henricus Magnus Hugo filius Garnerii Teodericus filius Roberti Radulfus de Martreil Robertus de Combel Johannes de Campis Savericus miles Warinus de Capreis Henricus major Henricus famulus monachorum et multi alii