Charter Document - 04880177
Charter Number: | 04880177 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1124 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Cirographum notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Ego Hugo Frahinnellus do et concedo Deo et monachis Sti Martini de Campis consensu domni Petri de Maulia viam unam In terra mea que collaterat et conterminat terre illorum apud Manliam Erit autem via illa latitudinis iiii pedum ita quod homines et jumenta onera portantia absque impedimento de strada publica usque mansionem illorum In prefata villa pertranseant annuatim vero pro via illa II solidos pro censu In festo Sti Dyonisii mihi persolvent de cetero quidem viariam prenominate vie et justiciam do illis et concedo liberam omnino et quietam ab omnibus exactionibus et consuetudinibus In hac autem donatione participem me fecerunt et omnes antecessores meos et parentes meos omnium beneficorum vigiliarum elemosinarum omniumque bonorum que fiunt In ecclesia beati Martini Hujus rei testes sunt Radulfus de sancta Columba prior Manlie Rogerus presbiter Hodo Rechinez Richerus Heraut Teboldus Bugle Matheus Bailart Joslenus Bailart Mainardus Mulot