Charter Document - 04880172

Charter Document - 04880172


Charter Number: 04880172
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123 - 1124
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam mundus in maligno positus est et jam multorum refriguit caritas necesse est ut qui Sancte presunt Ecclesie Deo servientium paci studiosius invigilent non solum suis temporibus sed et in futuro providentes Unde notum esse volumus omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Petrus Dei gratia Belvacensis episcopus concessi monasterio Sancti Martini de Campis precibus domni Mathei qui tunc ejusdem loci prior erat omnia que in episcopatu nostro de beneficiis fidelium tam ecclesiasticis quam laicalibus juste possidebant salvo tamen in omnibus jure Belvacensis ecclesie Ecclesiam scilicet Sancti Audomari cum appendiciis suis transversum de Miliaco in singulis decimis diebus de omnibus rebus que transversum reddunt unum modium frumenti in quodam molendino quod est in villa que dicitur Uns ecclesiam de Meruaco cum appenditiis suis apud Bellomontem ecclesiam Sancti Leonorii cum omnibus appenditiis suis decimam de Moinecurte ecclesiam de Cressonessart cum o ap s terram cum nemore et hospitibus quam habet idem monasterium de dono Balduini de Butinangulo et de feudo Lanselini Belvacensis apud Dedunvilerium et apud Cupehel juxta Bellomontem apud Nuisiacum terram quam dedit Gualerannus frater Jolduini de Munci Hoc autem feci consilio et assensu archidiaconorum ecclesie nostre Rotgerii filii Landonis Theobaldi filii Lanscelini et Henrici filii Henrici de Conti Et ut hoc firmum et inconcussum permaneat cartam sigillo meo signatam confirmavi Et ne aliquis has possessiones et istam confirmationem infringere et invadere presumat sub anathemate interdixi Data Belvacus per manus duorum monachorum Gonfredi qui prior fuerat ecclesie Sancte Marie Britoilensis et domni Alberici anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo XXIII