Charter Document - 04880171
Charter Number: | 04880171 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1123 - 1124 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus t p q f quod ego Petrus Dei gratia Belvacensis episcopus dedi monasterio Sti Martini de Campis per manum domni Mathei prioris laudante Henrico archidiacono meo ecclesiam Sti Martini que est apud Cressonessart sicuti antea tenuerant Fulco filius Nevelonis et Radulfus filius ejus contra salutem animarum suarum salvo jure Belvacensis ecclesie Nec ignotum esse volo quod idem Radulfus cum uxore et filiis igne divino inflammatus eandem ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus mihi reddidit penitentiam agens et absolutionem querens quod eam tamdiu injuste possederat Et ut hoc firmum et inconcussum permaneat sigilli nostri impressione corroborari feci Et ne aliquis pro eadem ecclesia domum Sti Martini vexare presumat sub anathemate interdicimus Huic dono interfuere Willelmus armarius Albericus Walterus monachi Erchengerus Habertus Belotus clerici Balduinus de Butinangulo Ansculfus de Nulliaco Ascelinus Ferez Habertus faber Paganus Rainoldus de Fretei Bertinus laici Actum anno Incarnati Verbi MCXXIII