Charter Document - 04880170
| Charter Number: | 04880170 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1119 - 1123 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus Leonis presbiter et G[regorius] Sancti Angeli diaconus Sedis Apostolice cardinales et legati dilecto et venerabili fratri M[atheo] priori Sancti Martini de Campis salutem et benedictionem Karissimus frater noster L[eo] cardinalis significavit nobis quid in ejus et episcopi Carnotensis atque aliorum fratrum qui tunc presentes erant conspectu de ecclesia Noveville feceris Nos igitur Apostolice Sedis auctoritate a timore tue conscientie te absolventes donum quod Aurelianensis episcopus de eadem ecclesia tuo fecit monasterio in perpetuum confirmamus
