Charter Document - 04880168

Charter Document - 04880168


Charter Number: 04880168
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1123
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ingelrannus Dei ordinante clementia Ambianensis episcopus omnibus sancte Dei Ecclesie filiis presentibus et futuri ad id dignitatis promoveri ut omni lacrima ab occulis eorum exclusa celestis Hierusalem dulcedine delectati jugi gaudio manifeste visionis Dei perenniter satientur Premonstrante sacri elogii auctoritate dilectissimi fratres mei officii certum est esse ut res sancte matris Ecclesie perfidorum nequitia deprimente minutas pro modulo mee facultatis restaurarem ac deformatas calamitate dierum hujus temporis qui mali sunt in melius reformando Dei fultus auxilio commutarem Hac igitur professionis nostre causa convenior simulque officii mei ratione compellor ut voti premissi compleam actionem sollicitudinisque pastoralis non intermittam injunctam mihi vicem ne forte voti reus et nominis premium perdam divine promissionis que consummat oribus professionis et ordinis in terra sua duplicia et leticiam sempiternam repromittit in tempore retributionis Quocirca ego Ingelrannus Dei providentia presul Ambianensis ut ea que ex debito commissi officii exigor compleam et consummati in bono cursus premia adipisci valeam ecclesiam quandam in honore egregii confessoris et preciosi pontificis Christi Martini sitam in territorio Wangneii fratri Roberto et canonicis ibidem regulam Sancti Augustini propositumque profitentibus cum possessionibus quas nunc habent et que nostris temporibus eis regulariter accedere potuerint nostrarum personarum consilio et concanonicorum liberam in perpetuum concedo et predicte ecclesie altare de Bonaio et altare de Curcellis salvo jure episcopali attribuo Vobis igitur coram positis dilectissimi fratres predictis monasterio privilegium confirmantes excommunicavimus et anathemate insolubili percutimus illos omnes qui hoc statutum evertere versutia instigante diabolica temptaverint et res ejusdem ecclesie invadere minuere lacerare separare jurique suo assignare presumpserint Signum Ingelranni episcopi Signum Guarini archidiaconi Signum Symonis archidiaconi Signum Rogeri decani Signum Radulfi cancellarii Signum Yberti abbatis Sancti Judoci Signum Radulfi abbatis Sancti Fusciani Signum Achardi sacerdotis Signum Rogerii sacerdotis Signum Dodonis sacerdotis Signum Nantaudi Signum Adsonis Signum Dodomanni diaconorum Signum Radulfi Signum Walteri Signum Andree subdiaconorum Signum Roberti prioris Sancti Aceoli Signum Walterii prioris Sancti Dionisii Actum [anno] ab Incarnatone Domini MCXXIII indictione prima x kalendas Julii Ego Radulfus cancellarius scripsi et subscripsi regnante gloriosissimo rege Francorum Ludovico