Charter Document - 04880166

Charter Document - 04880166


Charter Number: 04880166
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Convenit prelatis Ecclesie quippe qui ad hoc premunire videntur velut exaltata Providencie spicula creditum sibi gregem Dominicum a malorum incursibus sancta calliditate premunire et filiis pacis pacem inviolabilem multum quidem In presenti sed magis In posterum providere ego igitur Girbertus Parisiorum episcopus ecclesiastica volens ut justum est a laicali possessione Si tamen possessio dici potest emancipare et Deo reddere que Dei sunt decimam de Atilleio quam scilicet Milo ejusdem dominus ville assensu conjugis filiorum quoque et filiarum et heredum suorum monasterio Sancti Martini de Campis factus ibidem monachus reliquerat ego inquam libenter eidem monasterio perpetuo possidendam concessi ut quod secularis persona eatenus reclamante justicia tenuerat volente eadem justicia ecclesia Dei tanquam jus proprium recognoscat hoc autem feodum ab episcopali jure derivatum Teobaldus archidiaconus a Teobaldo Gislebertus de Montegaio a Gisleberto predictus Milo tenuerat qui et ipsi hanc utpote justam gratanter laudaverunt concessionem sed quoniam res geste oblivionis incursu humane cito subtrahuntur memorie non incongruum fuit istud ad testimonium veritatis litterarum apicibus commendare et cartam ista continentem assensu Teobaldi archidiaconi pontificalis auctoritatis sigillo roborare toto etiam capitulo nostro assentiente et collaudante Signum Berneri decani Signum Stephani archidiaconi Signum Hanrici archidiaconi Signum Teobaldi archidiaconi Signum Adam cantoris Signum Roberti succentoris Signum Teoderici presbiteri Signum Huberti presbiteri Signum Guillelmi diaconi Signum Rainaldi diaconi Signum Algrini canonici Signum Simonis Signum Hanrici Lotoringensis Actum publice Parisius In capitulo Sancte Marie anno Incarnationis Domini MCXXII regnante rege Ludovico anno xiiii episcopatus nostri anno vi indictione i epacta xxii concurrente vi ego Teobaldus cancellarius legi et subscripsi