Charter Document - 04880165

Charter Document - 04880165


Charter Number: 04880165
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1123
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam beneficia a Domino collata et impensa sunt vota fidelium et patrimonia sunt pauperum summa nitendum est cura summo laborandum est studio ne valeant aut malivolentia distrahi aut negligentia minui sed perpetuo stabilitatis munimine roborata et subsidia sint viventium et suffragia morientium Ego igitur Girbertus Dei misericordia Parisiorum episcopus pro injuncto nobis officio ecclesiam Dei et pauperes Christi sustentare habens et defensare ecclesia Sancte Dei genitricis Marie Sanctique Johannis evangeliste supra Maternam fluvium juxta Gornayum castrum sita quibus fuerit fundatoribus constructa quorumve donariis et auxiliis fuerit ampliata presentibus scriptis annotare disposui ut vivente memoria possessio ecclesiastica nulla valeat perturbatione mutari aut immutatione perturbari Guido igitur cognomine Rubeus et ejus uxor Adelaida pari voto communi devotionis animo predictam ecclesiam ab ipsis etiam fundamentis construxerunt multa illic beneficia contulerunt eamque cum omnibus ad eam pertinentibus glorioso Ludovico rege annuente monachis Sancti Martini de Campis perpetuo habendam concesserunt Villas vero et beneficia ab eis eidem monasterio collata subscribere decrevimus ut eorum dona ab aliorum beneficiis distingueremus Primum ergo donum est prefata ecclesia cum suis clausuris et toto circumadjacente ambitu Capella de Gornaio Terra de Luabum Molendinum apud Gornaium Apud Russiacum ecclesia cum atrio et tercia parte ville Ista sunt specialiter Guidonis et ejus uxoris donaria prefato monasterio contradita et regali auctoritate firmata Ansellus vero de Garlanda dapifer Regis de proprietate sua eidem monasterio donavit apud Russiacum duas partes ejusdem ville sic totam omnino villam monachis concessit excepto nemore et ipsum nemus monachis et hospitibus eorum ad ardendum et hospitandum et ad clausuram messium suarum Nusiellum quoque ecclesiam scilicet et quicquid ad illam pertinet cum hospitibus terris pratis vineis cum nemore et molendino sicut monachi ea tenent Decimam de Berchorellis et duas partes decime de Bercheriis Tertiam vero partem cum atrio Balduinus de Claciaco dedit assensu domni Anselli Totam quoque decimam de Pontelz et apud Torciacum medietatem decime que dicitur Sancti Martini et ecclesiam Essonie cum atrio et decima Ansellus eidem monasterio contulit Hospites vero in eodem atrio commanentes domnus Stephanus frater ejusdem Anselli eidem monasterio concessit Apud Canoilum quoque quicquid ibi proprietatis habebat Albertus de Bri ecclesiam scilicet cum decima prata et terram et nemus monachis prefati monasterii concessit ipso Ansello annuente ex cujus feodo habebat His et aliis beneficiis bone memorie Ansellus prefatum monasterium locupletavit et Christum heredem fecit assensu fratrum suorum domni scilicet Stephani Guillelmi quoque et Gisleberti piissimo etiam rege Francorum Ludovico gratanter annuente et omnia confirmante Quoniam ergo juxta canonum decreta ecclesiarum bona sub tuitione et potestate sunt episcopali nos qui ecclesie Dei habemus et preesse et prodesse presentem cartam fidelium dona exponentem assensu archidiaconorum nostrorum Stephani scilicet Henrici et Theobaldi communi etiam totius capituli nostri assensu confirmante et sigillo nostro munire et signis canonicorum nostrorum signare decrevimus Signum Bernerii decani S Stephani archidiaconi S Henrici archidiaconi S Theobaldi archidiaconi S Adam precentoris S Roberti succentoris S Theoderici presbiteri S Landonis presbiteri S Wilelmi diaconi S Rainaldi diaconi S Alberici subdiaconi S Simonis canonici S Algrini canonici S Alberti canonici S Henrici Lotoringensis Actum publice Parisius in capitulo Sancte Marie anno Incarnationis Domini MCXXII regni Ludovici regis anno xiii episcopatus autem nostri anno vi indictione i epacta xxii concurrente vi Ego Theobadus cancellarius legi et subscripsi