Charter Document - 04880164
Charter Number: | 04880164 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1122 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal, Episcopal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Tocius conditor Dominus creature dolens antiqui fraude serpentis genus humanum perire suum ad nos Filium dignatus est mittere Eum sua miseratione monente qui naturam liberaret humanam ab eterna dampnatione cui Ecclesiam uti sponsam placuit sociare et sic eam in toto mundo per fideles suos sublimare Quapropter ego Burchardus Dei gratia Meldensis ecclesie humilis minister dedi in perpetuum possidendam ecclesiam de Veteri Creceio cum atrio omnibusque suis appendiciis ecclesie Beati Martini de Campis Stephano Rorici filio concedente ea omnia que jure hereditario ibidem obtinere solebat Teobaldo comite presente domno Andrea de Baudimento laudante ea que ad eum pertinebant Si quis autem quod absit hoc nostrum donum inmutare temptaverit gladio Spiritus sancti eum percutimus donec malitiam suam digna satisfactione correxerit Hujus carte monumentum adprobant isti subscripti qui etiam interfuerunt Galerannus archidiaconus Manasses archidiaconus Stephanus prepositus Petrus clericus Hugo de Miniaco Stephanus conversus per cujus manum cartula hec data est Anno ab Incarnatione Domini MCXXII anno Ludovici regis xvii anno pontificatus Burchardi iii