Charter Document - 04880163

Charter Document - 04880163


Charter Number: 04880163
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1122
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Pastoralis providentie est pio affectu ac studiosa sollicitudine omnibus invigilare maxime autem juxta Apostolum domesticos fidei beneficiis et munificentia ampliare et ampliatos diligenti cura protegere ac contra malignorum versutias premunire Ego igitur Girbertus Dei misericordia Parisiensis ecclesie humilis episcopus notificare curavi tam posteris quam presentibus quod quidam miles Ansoldus nomine et uxor ejus Retrudis pro antecessorum suorum necnon et animarum suarum remedio prout accepimus ecclesiam Beati Dionisii de Carcere suis opibus fundaverunt et clericos qui ibidem Deo militarent devote statuerunt plurimisque beneficiis in sustentationem et in usum predictorum clericorum eandem ecclesiam liberaliter dotaverunt interque supradicte munificentie dona idem Ansoldus et uxor ejus Retrudis dederunt prefate ecclesie B Dionisii de Carcere jure perpetuo ad possidendum de episcopali feudo unum videlicet arpennum terre cum omnibus ejusdem arpenni consuetudinibus apud villam que dicitur Marescalceis et totam decimam culturarum duarum villarum quarum villarum altera Marescalceis altera vocatur Noereiz quicumque eas culturas excolat sive possideat Et hoc totum predicta ecclesia prout accepimus plurimis ac pene innumeris annis quiete ac justa tranquillitate usque hodie possedit et Deo opitulante possidet Nos vero a quibus charitatis flagrantia in alios debet redundare et ad quos precipue pertinet tam in se bene agere quam aliorum benefacta et dicta sustentare et affirmare assensu domni Henrici archidiaconi et totius capituli nostri et precibus domni Roberti decani et canonicorum prefate ecclesie Sancti Dionisii totum quod de episcopali feudo predictus Ansoldus et uxor ejus Retrudis predicte ecclesie contulerunt et sicut ejusdem ecclesie canonici ut determinatum quiete et tranquille possederunt confirmamus et eidem ecclesie Signum Dionisii de Carcere perpetuo jure obtinendum et possidendum in gratia et charitate Dei concedimus Et ne hoc aliqua posterorum calumnia possit infirmari sigilli nostri impressione et canonicorum nostrorum signis decrevimus sic fulciri Signum Girberti episcopi Signum Berneri decani Signum Ade precentoris Signum Stephani archidiaconi Signum Henrici archidiaconi Signum Theobaldi archidiaconi Signum Landonis sacerdotis Signum Theoderici sacerdotis Signum Philippi sacerdotis Signum Frederici diaconi Signum Guilielmi diaconi Signum Guinerani diaconi Signum Hugonis subdiaconi Signum Petri subdiaconi Signum Alberti subdiaconi Signum Anselli pueri Signum Andree pueri Signum Manasse pueri Actum publice Parisius in capitulo Beate Marie anno Dominice Incarnationis MCXXII concurrentibus vi epacta xi indictione xv episcopatu Girberti anno vi Theobaldus cancellarius subscripsit