Charter Document - 04880161
Charter Number: | 04880161 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1120 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Amen Ego Adela Virmandorum comitissa tam presentium quam posterorum instruere procuravi noticiam qualiter ego et filius meus Radulfus de Perona altare et totam ecclesiam que est Lerniaci cum omnibus que ad ea pertinent monasterio Sti Martini de Campis concessimus Quod quidem ita actum est Miles quidam Berneredus nomine ex parte sue uxoris Helvidis ipse quidem cum uxore sua altare et totam prefatam ecclesiam et omnia que juris ipsius ecclesie sunt videlicet terram arabilem et hospites et oblationes et decimas et servos et ancillas preterea furnum et molendinum cum vivario a nobis in feodum habere solebat Vir autem iste et mulier ejus saluti animarum suarum consultu in studi entes et anime filii sui Landrici defuncti salutiferum suffragium conquirere cupientes totum prefatum beneficium monasterio Sti Martini de Campis quantum in eis erat concesserunt et ut id ipsum nos quoque concederemus humiliter imploraverunt Nos igitur in devotione et caritate eorum participare cupientes petitioni eorum libenter annuimus et totam prefatam ecclesiam et ipsius ecclesie terram arabilem et oblationes et decimas et hospites et servos et ancillas furnum quoque et molendinum cum vivario imo quicquid Lerniaci a nobis in feodo predictus Berneredus et uxor ejus habere solebant monasterio Sti Martini de Campis concessimus et de manu nostra libere et absolute omnino exponentes per manum venerabilis viri Lysiardi Suessionensis episcopi in jus et perhennem possessionem Bti Martini in manu domni Mathei prioris transfundimus et presentis pagine conscriptione et testificatione ut ratum et inconvulsum maneat corroboravimus Actum Roie anno ab Incarnatione Domini MCXX in Francia regnante Ludovico Remis presidente in archiepiscopatu Radulfo Suessionis episcopante Lysiardo Testes affuerunt domnus Matheus prior de Campis domnus Rotbertus prior Ste Margarete Goduinus monacus Odo de Calmonte monacus Radulfus Roiensis ecclesie edilis Petrus miles Roiensis