Charter Document - 04880155

Charter Document - 04880155


Charter Number: 04880155
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1118
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Ingelramnus gratia Dei Ambianensis episcopus omnibus catholice Ecclesie fratribus et filiis p et f salutis et pacis interminabilem jocunditam Necessarium ducimus fratres in Domino dilectissimi nos qui gratuita Dei benegnitate in ecclesia pastoralis cum offitio fungimur studiosa sollicitudine animo quoque indesinenter vigilante super dominici gregis ovile quod nobis a Domino creditum est officiosissime intendere atque pro viribus nobis a Deo patre collatis speculatoris ipsius actiones imitari qui super specula jugiter stans die ac nocte nequaquam dormitat in eternumque non dormiet populum quem peculiarem sibi ex omnibus elegit conservando ac protegendo familie Israel super muros nempe hujus terrestris Jerusalem que in valle lacrimarum primi parentis culpa posita servit cum filiis suis custodes constituimur ejus culturam regimen tutelam jugemque observantiam ordinis nostri ratione profitemur Proinde omni tempore ab hostili incursu sibi debemus providere indefessaque vigilantia precavere ne repentinis perversorum opressa injuriis substantiolam ad usus sibi necessarios a fidelibus delegatam negligencie nostre torpore amittat Consequens est itaque fratres karissimi ut propter miseriam inopum devitandam propter gemitum pauperum supprimendum exurgamus et adversus nefarios ecclesiasticarum possessionum pervasores gladium usque ad animam pervenientem exaremus et firmi muniminis decretum privilegiumque in perpetuum Deo agente duraturum concordi conscriptione sanctiamus possessionibus cunctis ecclesie Encrensis in honore beatorum martirum Gervasi et Prothasii sanctique Richarii confessoris dedicate Hodie ego predicte ecclesie rebus privilegium confirmantes excommunicamus et sub anathemate persecutorum rabidam violentiam penitus inhibemus altare Sancti Martini de Berbieres et omnis decima totius Encrensis ville Ecclesia de Alviler tota altare scilicet et altaris casa Tota ecclesia de Buxeria similiter Tota ecclesia similiter de Bocurte Tota ecclesia de Busincurt similiter Tota ecclesia de Revincurt Tota ecclesia de Ingelbertimanso Tota ecclesia de Vilemont Tota ecclesia de Maisnil Tota ecclesia de Martinsart Tota ecclesia de Ablins cum omnibus decimis harum undecim ecclesiarum et ea omnia que pertinent ad tesaurariam que communis juris est Encrensium scilicet clericorum hospites novales porteria de Boiris de Burgarteurt de Amicurt quarta pars tocius Villaris xiv hospites de Melca cum multa terra arabili et familia tota Sancti Ricarii quam ante nostra tempora domini castelli injuste sibi usurpaverant quamque scilicet clerici loci triennio antequam consul Flandrensis Encram haberet recuperaverant Cum vero Balduinus consul Flandrensis Encram possideret adiscens ab omnibus hominibus castelli quod ipsa familia a tyrannide antecedentium dominorum castelli injuste occupata super ecclesiam fuerat precavens in futurum ne ulterius ecclesia auferetur sponte ad ecclesiam venit domumque ejusdem familie super altare posuit precipiens sacerdotibus et clericis ecclesie eos excommunicare quicumque ulterius presumerent eam ab ecclesia separare Hec omnia sicut prediximus ecclesie predicte clericisque ejus in perpetuum possidenda firmamus eosque qui hec violare presumpserint perpetue maledictionis vinculo colligamus et a cetu ecclesie sequestramus Ut autem imposterum ratum habeatur quod gestum est ego Ingelrannus gratia Dei largiente Ambianensis episcopus primus huic decreto consensu et voluntate omnium Ambianensis sinodi personarum roborato subscribo similiter et alii ex nostra voluntate et sua subscribunt Actum anno ab Incarnatione Domini MCXVIII