Charter Document - 04880151
Charter Number: | 04880151 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1117 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine Domini amen Ego Clarembaldus Silvanectensis episcopus notum facio omnibus justie cultoribus qualiter die data placiti apud Crespeium in curia Sancti Arnulfi sub justitia Hugonis ejusdem loci prioris quidam miles Ingelrannus proclamavit contra monachos Crespeienses quoddam burgum in suburbio castri situm et a monachis ab antiquo possessum dicens illud sui juris esse debere et tam a suo avo quod a suo patre Drogone possessum fuisse addidit etiam matrem suam per dies aliquot et noctes tenuisse Ad hec monachi respondentes dixerunt Si parentes vestri aliquid in burgo illo tenuerunt violentia fuit Walterius namque comes Ambianensis simul et Crespeiensis cura uxore sua Adela nobilissima inter multa alia illud beato Arnulfo olim dederunt et assensu regis Francorum Roberti idipsum confirmari fecerunt hoc autem Arnulfus archiepiscopus Remensis Robertus archiepiscopus Rothomagensis Leotherius archiepiscopus Senonensis et alii quamplures episcopi sub anathemate confirmarunt Postmodo vero Johannes papa auctoritate privilegii sui illud idem corroboravit insuper et dominus papa Paschalis preteritis annis apud Latiniacum super Marnam privilegii sui precepto sancivit Supradicti quoque monachi hec etiam addiderunt dicentes quod Hugo avus ejus qui burgum illud violenter invaserat ad ultimum recognoscens violentiam burgum beato Arnulfo dimisit preter mansuram suam quam sibi tantum et uni heredi suo sub censu trium solidorum ecclesie quotannis reddendorum retinuit ita videlicet ut per obitum suum et sui tantum unici heredis in perpetuum ecclesie remaneret Defuncto autem herede jus suum ecclesia ex integro recepit quiete plus quam viginti quinque annis tenuit cum Ingelrannus decem annis et eo amplius in patria miles extitisset et magnam inde calumniam ostendisset His dictis apostolica privilegia citata que dicta sunt affirmantia monachi presentaverunt qui vero adversabantur nihil omnino contra privilegia dixerunt Post hec prior Hugo qui justitiam cause tenebat judicium fieri precepit et cum ecclesiastica persona scilicet Hugo prior canonicorum de Bethisy judicium representaret Ingelrannus subterfugit et qui ad justitiam venerat ecclesiasticam judicari ab Ecclesia contemsit unde judicio ecclesiastico locum clamoris amisit Huic audientie affuerunt mecum Wibertus abbas de Nongento Odo abbas Suessionensis Balduinus abbas canonicorum Sancti Vincencii Silvanectensis Martinus prior Sancti Martini de Campis Hilo prior de Coinceio Robertus prior de Sancta Margareta Artaldus prior de Nantolio cum multis aliis honestis viris tam clericis quam monachis Laici vero sunt hi Adam de Crispeio Daimbertus de Monsteriolo Radulfus de Mastroso Richardus castellanus de Bethisy Paganus del Castel Walterus de Faredo Tancardus Fulco prepositus Viardus telonearius et multi alii anno Verbi Incarnati MCXVII regnante Ludovico Crasso rege Francorum