Charter Document - 04880150

Charter Document - 04880150


Charter Number: 04880150
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Renunciation
Date: 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Presentibus et futuris notificamus quod Eva pro salute anime sue dedit monachis Sti Martini de Campis vivente domno Teobaldo priore duo torcularia cum vinearm custodia et duos arpennos vinearum Sed his omnibus intulit postea calumpniam Manasses filius filie ipsius Eve Propterea monachi fecerunt cum eo concordiam tribuentes ei l solidos concessit atque donavit supradicta omnia Sto Martino Adfuerunt testes Anselmus dapifer et Willelmus frater ejus Henricus Lotharingus Erluinus Fredericus filius Tetbaldi Drogo major