Charter Document - 04880149
Charter Number: | 04880149 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1116 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Omnibus notum habeatur fidelibus quod de quadam controversia que inter monachos Sti Martini de Campis et sacerdotem de Cresperiis de terra arabili ecclesie prenominate ville et de tercia parte oblationum ejusdem et de quadam decima de valle Codrille et de modio frumenti orta fuerat facta est Carnotum inter eos concordia in episcopali curia in presencia nostra et domini Odonis archidiaconi nostri Monachi etenim sicut pacis amatores ut sua quiete possiderent duas oblationum partes et decimam de valle Codrille et modium frumenti et duos agripennos de terra supradicte ecclesie illi sacerdoti dimiserunt Ille autem sacerdos Odo scilicet monachis totam aliam terram et terciam partem oblacionum benigne et voluntarie dimisit Hujus rei testes sunt Gisoldus sacerdos de Spoonis Mainardus s[acerdos de] Maruillo Gaufredus s[acerdos] de Morainviler Xristianus s[acerdos] de Torneio