Charter Document - 04880147

Charter Document - 04880147


Charter Number: 04880147
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1106 - 1116
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Notum sit omnibus sancte Matris Ecclesie filiis p et f quod ego Stephanus comes Albemarle concedente comitissa Havisa conjuge mea et patre ejus Radulfo de Mortuomari ex eorum enim hereditate erat communicato cum hominibus nostris consilio de et concedo Deo et Sancto Martino de Campis quicquid habebam in ecclesiis de Arenis pro redemptione anime mee et conjugis mee Havise et prefati Radulfi de Mortuomari et Milesende conjugis ejus jam defuncte et omnium antecessorum meorum et illorum presente domno Thebaldo priore Sti Martini de Campis et multis testibus quorum ista sunt nomina Gaufredus filius Fulconis Berengarius de Alniaco Wilelmus Biseta Oilardus Balosellus Willelmus capellanus Warinus de Arenis Ambianensis thesaurarius Et ut hoc donum stabile et inconcussum in futuris temporibus et generationibus permaneat ad comprobationem et stabilitatem futurorum cartulam istam sigilli mei impressione confirmavi