Charter Document - 04880144
Charter Number: | 04880144 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1115 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Notum facimus tam presentibus quam futuris quod claustrum ecclesie Sancti Dionisii de Carcere muri veteris ambitu contentum ab uno latere vie superiori que ducit ad majorem Beate Marie ecclesiam conterminum ab altero vero latere vie que ducit ad Sequanam conjunctum hanc libertatem et immunitatem habere volumus ut nullus prepositus nec aliquis officialium nostrorum ab eis qui in ipso claustro manent seu mansuri sunt aliquam consuetudinem exigire vel ipsos in aliquo vexare presumat nisi in presenti fore facto et extra claustrum [i]idem fuerint deprehensi Quicquid est juris in eo spatio quod inter claustrum et Sequanam situm est habebamus canonicis ejusdem ecclesie concessimus Quod ne umquam usurpatoris temeritate infirmari valeat litterarum memorie commendari et nominis nostri caractere et sigillo signari et corroborari fecimus Actum Parisius anno Incarnati Verbi MCXV regni nostri vii astantibus in palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signa Anselmi dapiferi Gilberti fratris ipsius buticularii Hugonis constabularii Guidonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii