Charter Document - 04880142

Charter Document - 04880142


Charter Number: 04880142
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1113
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam futurorum quam presentium frequenti precum instantia rogatos esse domnum Lisiardum episcopum Suessionensem et ejusdem ecclesie clericos ut capella Sancti Maximi in Castello Petrefonte sita monachis Sancti Sulpicii in vico ejusdem castelli commorantibus concederetur hoc fieri deposcente venerabili et religioso patre domno Guillelmo Majoris monasterii abbate cujus monachi in supradicto loco inhabitant et maxime exorante hoc fieri Nivolone predicti castelli domino eadem capellam eatenus obtinente Dicebat enim idem castelli dominus hoc ad meliorationem vite sue quam satis inter discrimina et peccata exercuerat maxime proficere si eandem capellam eo voto in manus Episcopi recusaret ut religiose viventibus Deumque timentibus personis ordinaretur Diu tamen dubitatum est a Suessionensibus clericis illam monachis mancipari propter insolentiam et arrogantiam quorumdam monachorum circa positorum qui velut quadam privilegii libertate nullam penam metuentes et obedire contempnentes excommunicatos ab Episcopo et clericis suscipere presumunt et si quando divinum officium pro quorumdam facinoribus in termitti jubetur indignos quosque oblationum spe aut quolibet favore ad sacra audienda vel etiam sumenda irreverenter admittunt Hujus igitur pessimi exempli timore dubitatum est diuque dilatum capellam predictam monachis concedi ne et ipsi contra ecclesie Suessionensis justiciam et ad dampnum ejus insolenter agerent excommunicatis et indignis communicando et contra prohibitionem divinum officium facere presumendo precipue illo in castello unde contra Suessionensem ecclesiam violentie et injusticie frequenter erumpere consueverunt Sed nichil tale hoc metuendum esse domnus abbas predictus venerabilis Guillelmus litteris suis mandavit et postea in Suessionensi capitulo presens cum multis religiosis monachis suis viva voce confirmavit considentibus domno Lisiardo episcopo et domno Tetbaldo priore Sancti Martini de Campis multisque honestis personis Ibi igitur concessio talisque constitutio approbata est a predictis patribus et personis ut monachi in predicta capella manentes Suessionensi episcopo et capitulo obedientes semper sint hoc modo ut si quando Suessionensi ecclesia vel per scriptum vel per certum legatum eis prohibuerit divinum officium facere vel ubi ipse dominus castelli fuerit vel familia ejus vel quilibet ex castello vel quemcumque pro injuria ecclesie divinum officium non habere censuerint diligentes observent eo modo quo eis mandabitur Quod si mandatum illud violasse aliquis monachorum arguetur veniat in Suessionense capitulum culpam hanc vel negaturus vel emendaturus ut servitur Deo obedientia Ecclesie pax et unitas ubique teneatur At si quis adeo contumax extiterit ut mandatum non observasse parvipendat et predicto modo satisfacere contempnat iste nec apud Abbatem aut Fratres Majoris monasterii refugium aut susceptionem inveniat donec in predicto capitulo culpam illius inobediente aut excuset aut emendet In hoc autem constitutione pariter collaudatum est ut quoniam omnes Deo servientes tam clerici quam monachi beneficiis ecclesiasticis et fidelium oblationibus ali habent ecclesie Suessionensis que tanti boni et aliorum multorum frequenter erga Sancti Martini monachos benigna extiterit quotannis de eadem capella x solidos accipiat in anniversario domni Lisiardi episcopi tam ejus in vita quam post vitam Hanc autem constitutionem inter Suessionensem ecclesiam et monachos predictos ut utrimque certa et inmutata permaneat placuit cyrographi memoria contineri hoc modo salvo episcopali et archidiaconali jure Signum Lisiardi episcopi Signum Bernardi decani Signum Fulconis prepositi Signum Ansculfi archidiaconi Signum Petri archidiaconi Signum Ebali archidiaconi Signum Hugonis precentoris Signum Hugonis sacerdotis Signum Odonis sacerdotis Signum Johannis sacerdotis Signum Rodberti diaconi Signum Gualteri diacononi Signum Herberti diaconi Signum Laurentii diaconi Signum Tetbaldi Ivonis Hugonis Odonis item Tetbaldi item Tetbaldi Ansculfi item Hugonis Blihardi subdiaconorum Signum Ingelbertuli Leonelli Ivoli acolitorum Anno Dominice Incarnationis MCXIII epacta xii viiii Kalendas Novembris data est regnante Ludovico anno vi Ego Bernardus cancellarius subscripsi