Charter Document - 04880141

Charter Document - 04880141


Charter Number: 04880141
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1113
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives

Charter:

Notum sit omnibus f et p quod ego Johannes gratia Dei Tarvanensis episcopus pro amore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli ecclesiam de Frevenz ex integro dedi monasterio Sti Martini de Campis in manu scilicet domni Pontii Cluniacensis abbatis presentibus quibusdam suis monachis quibusdam clericis nostris salva subjectione et obedientia quam predicta ecclesia debet mihi et ecclesie Tarvanensi salvis quoque reditibus consuetudinariis Hoc autem feci rogatu Eustachii comitis Bolonie et Marie uxoris ejus rogatu eciam Hugonis Ribodimontensis canonici nostri qui ipsam ecclesiam tenebat et assentione ac favore clericorum nostrorum Factum publice apud Stum Michahelem de Wasto anno Dominice Incarnationis MCXII regnante Lodovico rege Francorum