Charter Document - 04880140

Charter Document - 04880140


Charter Number: 04880140
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1111
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sanctissime et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Quia cuncta que mundo fiunt nisi cyrographi memoria recensentur vel fere vel penitus humane levitatis incuria ad nichilum deduci cognoscuntur dignum ac valde necessarium ducimus ut universa memorie digna et ea precipue que nobis ipsis catholice thesaurizamus providentes in posterum ne penitus oblivioni tradantur vel alicujus usurpatoris indivia infirmari vel irrita fieri valeant litterarum memorie commendamus Universis igitur sancte Dei Ecclesie cultoribus tam posteris quam et presentibus notum fieri ac certum habere volumus quia ista que subscripta sunt que predecessores nostri Francorum reges de morte anime meditantes Deo et Beato Martino de Campis caritative tribuentes tradiderunt ipsam videlicet in primis Beati Martini de Campis ecclesiam cum terris que circa eandem ecclesiam habentur immo cum teloneis et fredis et justiciis earumdem terrarum Preterea Parisius unum molendinum Terram Haubertivillaris Noisiacum villam cum omnibus reditibus terre tam silve quam vinearum et pratorum Anetum villam cum omnibus reditibus terre tam in silvis quam in vineis et pratis Omnem decimam pastionis Leigii et Bierie Bunzeias cum omnibus reditibus libere sibi adjacentibus Altare Hienville et Noveville In territorio Laudunensi Disiacum villam que fratribus monachis inibi Deo militantibus donaverunt ipsis viam universe carnis ingressis perpetualiter possidenda concessimus et habenda Gordum etiam piscium apud Pissiacum in Sequana que dum adviverant non dederunt nos in diademate regni viventes prefate ecclesie Beati Martini perpetuo possidendum donavimus Preterea cuncta beneficia cunctas videlicet terras cum ceteris possessionibus quas ceteri barones in nostro regno tam clerici quam laici prenominate Beati Martini ecclesie in remedio animarum suarum donaverunt more regio cum suprascriptis confirmatas nostri nominis caractere et sigillo signari et corroborari precepimus viventibus et in palatio nostro degentibus quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Anselli tunc temporis dapiferi nostri Signum Hugonis constabularii nostri Signum Widonis buticularii nostri Signum Widonis camerarii nostri Actum Parisius in palatio publice anno Incarnati Verbi MCXI anno vero consecrationis nostre iii Stephanus cancellarius relegendo subscripsit