Charter Document - 04880135

Charter Document - 04880135


Charter Number: 04880135
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Permission
Date: 1107 - 1110
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Sciant omnes fideles Xristi p et f quod miles quidam de Larderiis Anschulfus nomine domni Teobaldi prioris Sti Martini de Campis presentiam expetivit eumque multis precibus exoravit ut in Larderiis capellam unam sibi construere liceret in qua cum populo ville sue ad audiendum divinum officium convenire posset quia ad matrem ecclesiam de Merudio tam sepe et maxime hiemis tempore eo quod longior esset via nequaquam ire valeret Prior autem respondit se hoc facere non posse ne forte in aliqua parte matris ecclesie consuetudines videretur in minuere Miles vero predictus in sua peticione persistens promisit priori quod Deo et Sto Martino et cappelle tantum suis reditibus tribueret unde unus monachus qui in ea commoraretur vivere posset si quod petebat sibi concederet Prior vero quia vir discretus erat viri peticionem et parrochianorum considerans se voluntati illius adquieturum promisit si quod pollicebatur jure matris ecclesie integerrimo permanente fideliter adimpleretur Anschulfus igitur rapto consensu de ore Prioris dedit ecclesie Sti Martini de Campis terram ad dimidiam carrucam sufficientem Ad instaurationem vero carruce dabit unum bovem et uxor illius bovem unum Balduinus quoque promisit se daturum bovem unum quia frater Anschulfi erat et particeps elemosine esse volebat Addidit quoque huic dono Anschulfus aliud scilicet omnem redecimationem horrei sui de Larderiis omnibus annis omnes autem villani ad terram de Larderiis pertinentes et hospites Crevecordis et hospites Balduini sicut promissum ab utrisque esset dabunt omnibus annis plenam minam talis annone qualis in horto suo habuerint Sti Martini ecclesie et supradicte capelle Si Ansculfus voluerit effici monachus a Priore suscipietur Si autem in laicali habitu obierit ipse et conjunx ejus et filii apud Sanctum Martinum sepelientur Capellam communiter edificabunt Prior et Anschulfus Capellanum qui in ea serviturus est poscet Anschulfus quamdiu morabuntur in Larderiis ipse et uxor et familia ejus Silvam ad hospitandum et ardendum sicut constitutum est non negabit Et hec omnia fideliter implebuntur tali pacto ut mater ecclesia de Meruaco nichil omnino in omnibus parrochialibus redditibus vel antiquis consuetudinibus minuatur