Charter Document - 04880130

Charter Document - 04880130


Charter Number: 04880130
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1110
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Quia preordinante Spiritu sancto per Isaiam de Ecclesia dicitur quod Mamilla regis lactabitur et reges erunt nutricii ejus regalis serenitatis pietatem decet pro tranquillitate et pace Ecclesie regni jura temperare plebiscita temperare et confracta solidare ut Ecclesie filii a malignantium infestatione aliquatenus relevati Dei servitio attentius vacare habeant et catholicum regem ad regni gubernationem orationum assiduitate propensius adjuvare valeant Multum enim valet ut habet Jacobi epistola deprecatio justi assidua Orante nempe Moyse Israhel superabat regem Amalec Rex autem gladio accingitur secundum apostolum Petrum ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum ut per collatam sibi divinitus potentiam obmutescere faciat imprudentium hominum ignorantiam constitutus in regno juxta Geremiam ut evellat et destruat et disperdat et dissipet et edificet et plantet Hac igitur ratione spe et devotione ego Dei gratia Francorum rex Ludovicus ecclesie Sancti Martini que dicitur de Campis super servorum suorum contumeliosa et dampnosa in testimoniis abjectione adversus liberos supplicanti lacrimanti et instanter rogitanti tandem misericorditer auscultavimus pontificum nostrum consilio comitum quoque et procerum assensu Hac prerogativa nostre Majestatis omnes indifferenter hujus prefate ecclesie servos benigniter honestavimus quatenus in omnibus causis placitis at querelis contra universas ingenue potestatis personas veritatis testimonium regali instituto amodo usque in sempiternum exaltati ut testes legitimi proferant et proferendo asserant salvo et integro jure et timore cujus sunt ecclesie ac deinceps dampnum vel repulsam se in hujusmodi negotiis protulisse nullatenus doleant vel erubescant Horum itaque probationes aut liberi suscipiant aut contradicendo falsificent Regalis igitur decreti transgressor causam de qua agit inperpetuum amittat excommunicationi subjaceat et ejus calumnia irrita fiat interim etiam in testimonium non recipiatur nec pacis osculo a fidelibus osculetur Dignum est enim supra ceteros servos exaltare qui Ei serviunt cui servire est regnare Ut autem hujus instituti traditio per succedentia tempora inconvulsum vigorem optineat litterarum memorie commendari immo nostro nominis charactere et sigillo signari et corroborari precepimus Presentibus de palatio nostro quorum nomina sub titulata sunt et signa Signum Anselli dapiferi Signum Willelmi Guarlandensis Signum Widonis de Turre Signum Rogerii de Chatarauno Signum Herluini magistri regis Signum Bartolomei de Fulcois Signum Rainardi Rufi Signum Bernardi nepotis ejus Signum Stephani cancellarii Signum Erchenbaldi Actum Parisius anno Incarnati Verbi MCX indictione iii pridie nonas februarii anno unctionis nostre ii Stephanus cancellarius relegendo subscripsit