Charter Document - 04880129

Charter Document - 04880129


Charter Number: 04880129
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1109
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Icirco ea que sancte ecclesie a fidelibus dantur cartulis inscribuntur ut si aliquando ut sepe fit aliquis calumniam inferre voluerit cartule testimonio convictus erubescat et dimissa injusta calumnia ecclesie quod ei datum est habere et possidere permittat Notum sit igitur omnibus Xristi fidelibus futuris et presentibus quod Hugo filius Ebrardi de Puteolo dedit ecclesie Sancti Martini de Campis decimum mercatum de castro Puteoli et omnem consuetudinem terre nostre que est in supradicto castro et unum torcular concedens ut quicunque voluerit venire ad illud torcular ad exprimendas uvas liberam habeat potestatem Dedit eciam aliud quod nequaquam tacendum videtur scilicet ut quicunque voluerit de feodo suo aliquid dare ecclesie Sancti Martini liberrimam habeat facultatem ita tamen ut per hoc servicium suum et stationem castelli sui non amittat Hoc donum fecit predictus Hugo prius in capitulo Sancti Martini coram omnibus Senioribus sicut fecerat pater ejus Ebrardus et patrui ejus fratres patris ejus scilicet Hugo et Wido Walerannus et Rodulfus concesserant Et postea posuit super altare Sancti celebriter illud donum audientibus tam ex parte ejus quam ex nostra his testibus Teobaldo magistro ejusdem Huconis Belino et Lamberto famulis de hospitali Warino et Theudone fratre ejus Otranno cliente Sancti Martini Herluino quoque servo Sancti Martini Fulcone famulo prioris domni Teobaldi et Willelmo cementario