Charter Document - 04880128
| Charter Number: | 04880128 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1108 - 1109 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam futurorum quam presentium quod Goerius de Aneto calumniabatur decimam de Goillum Super hac vero calumpnia sermo fuit ante Teobaldum comitem Carnoti et dimisit Goerius calumpniam et concessit ecclesie Beati Martini de Campis in perpetuum predictam decimam ita quod deinceps nichil ibi quereret nec ipse nec heredes ejus Hanc vero concessionem fecit Goerius vidente et concedente Hugone de Puteolo vicecomite de cujus feudo decima erat et concedente Teste comite a quo Huo tenebat Ut autem hec concessio firma vel inconcussa permaneret jussit eam Teste comes suo sigillari sigillo Hujus rei sunt testes Stephanus abbas de Valeia Guido de Rupeforti Andreas de Baldimento Hugo Mansellus Erardus de Villabun Goffridus Infernus Frodo famulus
