Charter Document - 04880125
| Charter Number: | 04880125 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1079 - 1104 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fiat omnibus presentibus et superventuris Christi fidelibus quod quadam mulier de Sancto Clodoaldo Heltrudis nomine concedentibus avunculis suis Engelardo atque Bernerio dedit ecclesie Sancti Martini xii hospites et domum suam cum omnibus vineis suis et omnia quecunque habet et post mortem suam omnem mobilem censum suum audientibus et videntibus his testibus Enardo majore Huberto sutore Herulfo de Sancto Clodoaldo Teudone majore et Warino fratre ejus Mainardo et Huberto vinitoribus Lunano servo Sancti Martini Belino Alberico Terneldo Gisleberto de Altoil Prior autem Sancti Martini dedit predicte mulieri quamdiu vixerit omnibus annis novem sextaria annone et tres modios vini duos quoque solidos ad calciamenta comparanda Mulier autem et xii hospites cum omnibus suis apud Alnetum juxta Sanctum Clodoaldum consistere videntur
