Charter Document - 04880122
| Charter Number: | 04880122 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus Christi fid futuris et presentibus quod Adam cognomento Paganus et Beatrix uxor ejus dederunt ecclesie Sancti Martini de Campis duos arpennos vinearum apud Hissiacum quarum supradicta Beatrix super sacrosanctum altare Sancti Martini quia de ejus hereditate erant donum posuit testibus existentibus his qui in supradicta communi ecclesia erant et ad hoc videndum et audiendum vocati sunt Quorum nomina in subsequenti memoriter retinentur conscripta Odo Hildigerius Heimericus Stephanus filius Arnulfi Simon Giroldus Rotbertus filius Hermeri Adelelmi Rodulfus filius Rodulfi Belli de Montemorencii Yvo fratrer ejus Odolricus falconarius Helgodus servus ecclesie Landricus Rodulfus Lambertus de Corbeia Drogo cocus Hubertus Gaufredus cocus
