Charter Document - 04880119

Charter Document - 04880119


Charter Number: 04880119
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1107
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam apostolicis instruimur documentis quatinus bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei operemur cura sollicitudinis adhibenda est ut eorum precipue qui mundo mortui pauperes spiritu contemplationi vacare studuerunt necessitates et angustias oculo misericordie respiciamus eorumque indigenciam nostre largitatis habundantia temperemus ut per bonorum operum exhibitionem in eterna tabernacula nostram preparemus cura Christo mansionem Ego igitur Gualo Dei gratia Parisiorum episcopus et Guillelmus archidiaconus monachis Sancti Martini de Campis quatuor altaria cum omnibus ad ea pertinentibus ob remedium animarum nostrarum precibus quidem domni Tebaldi ejusdem loci prioris perpetuo jure possidenda concedimus unum scilicet altare in villa que Erinniacus nuncupatur in honore Sancti Germani consecratum aliud vero in Ermenolvillam in honore Sancti Dionisii dedicatum tercium apud Duigniacum in honore Sancti Dionisii fundatum quartum in villa que Liviriacus vocatur in honore Sancti Justini consecratum Et ne res ecclesiastica a nostra manu omnino alienata esse videatur sinodos circadas reconciliaciones curam animarum parochianis presbiteris a nobis commissam in supradictis ecclesiis retinemus et nullum debite subjectionis obsequium relaxamus Ut autem hujus concessionis assercio inviolabili firmitatis fultiatur privilegio presentem cartam posteris scilicet ac presentibus memoriale manibus nostris firmavimus manibusque cum canonicorum nostrorum firmandam tradidimus Signum Gualonis episcopi Signum Berneri decani Signum Ade precentoris Signum Guillelmi archidiaconi Signum Stephani archidiaconi Signum Rainaldi archidiaconi Signum Durandi pr[esbiter]i Signum Herberti pr[esbiter]i Signum Landonis pr[esbiter]i Signum Anscheri levite Signum Hilduini levite Signum Johannis levite Signum Fulberti subdiachoni Signum Tebaldi subdiaconi Signum Goifridi subdiaconi Actum publice Parisius in capitulo Beate Marie anno Incarnacionis Dominice MCVII indictione xv epacta xxv cum currente Philippo rege regnante anno quadragesimo septimo anno episcopatus Gualonis iii Girbertus cancellarius scripsit