Charter Document - 04880117

Charter Document - 04880117


Charter Number: 04880117
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1106
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Baldrigus Dei gratia Noviomensis episcopus universis sancte Religionis cultoribus salutem Cum piam predecessorum nostrorum providentiam ecclesiarum cultoribus benigna largitione noverimus subvenisse illorum exemplis informati eorum vestigiis debemus adherere et in quantum possumus Deo servientibus necessaria ministrare Sciat igitur presens etas et futura quosdam Sti Petri Cluniacensis monachos Drogonem scilicet et Wernonem ad nos venisse et altare de Heldincurt altare quoque de Revelon cum appendenti capella de Betencurt in Peronensi territorio sita a nobis petiisse Considerata ergo eorum devotione immo Cluniacensium fratrum ab omnibus reverenda religione concessimus eis eorumque loco Sancto videlicet Martino in Campis predicta altaria perpetuo tenenda Gerardo archidiacono nostro assentiente Achardo quoque qui eadem altaria hactenus sub personatu tenuerat ceterisque clericis nostris assentientibus ea scilicet conditione quod presbiteri eisdem altaribus servientes curam inibi pertinentem ab episcopo seu archidiacono suscipiant et debitam eis eorumque ministris obedientiam exhibeant utque unoquoque anno in festivitate Sti Remigii solitum censum octo scilicet solidos eisdem sicut antea solvant sicque Sti Martini monachi prefata altaria sub perpetua libertate teneant Quod ut nostris seu futuris in temporibus ratum et inviolatum maneat pontificali auctoritate confirmavimus et sigilli nostri signo corroboravimus clericis nostris presentibus et assentientibus Roscelino decano Gerardo archidiacono Lantberto Tornacensi archidiacono Hugone thesaurario Rorigone preposito Petro cantore Guidone cancellario Arnulfo Goisfredo Radulfo Desiderio Odone Bernero Landrico Actum Noviomi anno Dominice Incarnationis MCVI indictione xiiii regnante rege Philippo episcopante domno Baldrico