Charter Document - 04880116

Charter Document - 04880116


Charter Number: 04880116
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation
Date: 1106
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Sancte et Individue Trinitatis Notum fieri volumus omnibus fidei catholice cultoribus t p q f quod domnus Teobaldus Sancti Martini ecclesie de Campis prior adiit presentiam nostram petens ut donum quod fecerat Beato Petro Cluniacensi et Sancto Martino de Campis Rotbertus vicedominus de ecclesia Beati Nicolai sita in villa que dicitur Aci et de terra quam ex dono ejusdem Rotberti possident ibi Deo servientes monachi ego quoque laudarem et confirmarem sicut antecessor noster domnus Letaudus episcopus de cujus episcopale beneficio ipsam ecclesiam et terram idem Rotbertus tenebat laudaverat et concesserat Cujus peticioni ego Hubertus Dei gratia ecclesie Silvanectensis episcopus assenum prebens volentibus et deprecantibus canonicis nostris decano scilicet Warnerio Haimone archidiacono Bartholomeo precentore cum ceteris canonicis nostre ecclesie intercedente etiam domino nostro Ludovico jam in regem designato et amico nostro Vuidone de Turri [] fidelibus nostris supradictum donum literis mandari decrevimus et sigilli nostri impressione corroboravimus Ita tamen considerata auctoritate ecclesie nostre ut si contigerit superveniente aliqua tribulatione nos a divino officio cessare et ipsi pariter cessent sic tamen ut januis clausis divinum officium liceat eis celebrare Si autem monachi ibi manentes ordinari voluerint a Silvanectensi episcopo ordinentur vel sua licencia ab alio Excommunicatos nostros nec vivos nec mortuos suscipiant Presbiter qui ibi parochianus prefuerit episcopo et archidiacono et canonicis ecclesie debitam subjectionem exibeat Huic autem nostre concessioni et corroborationi interfuit Vuido de Rareto tunc temporis vicedominus volens et concedens Ut autem hec cartula perpetuam firmitatem obtineat eam nominibus et signis nostris signavimus Signum Huberti episcopi Signum Warnerii decani Signum Haimonis archidiaconi Signum Bartholomei precentoris Signum Odonis decani Sancti Reguli Signum Haimonis sacerdotis Signum Gelrici sac Signum Radulfi decani Sancti Franbaudi Signum Waszonis diaconi Signum Radulfi diaconi Signum Bernerii subdiaconi Signum Hugonis Signum Odonis Karoli Signum Odardi de Gouis Signum Odonis de Noa Signum Engelardi Signum Widonis de Turri Signum Widonis de Rareto Signum Willelmi de Bestisiaco Signum Arnulfi filii Heldiardi Signum Goisberti Signum Burdini de Leuncurte Signum Odonis de Gonessa Signum Hermeri de Vietello Signum Goisleni Auctum in capitulo Sancte Marie Silvanectensis anno Incarnati Verbi MCVI episcopatus autem domni Huberti episcopi anno vii Regnante rege Phillipo et filio ejus Ludovico jam juvene Ego Arnulfus cancellarius relegi et subscripsi