Charter Document - 04880115
Charter Number: | 04880115 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine notum fieri volumus omnibus sancte Ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quia domnus Theaubaudus ecclesie beati Martini prior ceterique fratres ejusdem loci nostram adeuntes presentiam humiliter poposcerunt quatenus ecclesie Beati Petri Cluniacensis cui se debebant simulque ecclesie Beati Martini necnon et fratribus qui ad ecclesiam Beati Nicolai deserviebant de animalibus de Accis necnon et de omnibus bestiis quas apud Aci villam et Avilli in dominio haberent et eorum propriis usibus deservirent decimam eis jure perpetuo concederemus De his vero que ad medietarios darent sine contradictione reciperemus Quorum petitionem ego Warinus ecclesie Beate Marie decanus Haimo archidiaconus Bartholomeus precentor cum conventu ceterorum canonicorum dignam ducentes voluntati eorum satisfaciendo adquievimus Et ut hoc ratum et inconvulsum permaneret literarum apicibus titulari disposuimus Actum nonis aprilis in capitulo Beate Marie in presentia domni Huberti episcopi anno sexto pontificatus ipsius millesimo scilicet centesimo sexto anno Dominice Incarnationis