Charter Document - 04880114
| Charter Number: | 04880114 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ne alicujus vetustate temporis a memoria posterorum aboleretur litteris adnotari decretum est quod quidam miles Eustachius de Booloncurte in infirmitate sua apud Sanctum Martinum de Campis monachus factus presentibus parentibus et amicis suis et concedentibus donavit monachis Sancti Martiui pro salute anime sue et parentum suorum decimam de Booloncurte et quartam partem altaris de Bercheriis cum omnibus ad eandem quartam partem pertinentibus excepto cujusdam militis favo Huic dono presentes inter alios adfuerunt duo milites Walterius et Warinus Besenus qui duas sorores ipsius uxores habuerant et idem donum concesserunt Postea vero Warinus Besenus et Almalricus filius ejus dono quarte partis altaris calumpniam intulerunt sed post multas causarum disceptationes prius judicio postea vero concordia inter Warinum et filium ejus et eosdem monachos diffinitum est quod Warinus et filius ejus in presencia domni Hugonis de Puteacio de cujus fevo eadem quarta pars altaris erat pro animabus suis et duarum filiarum ejusdem Warini pro anima etiam ejusdem Eustachii idem donum quarte partis eisdem concesserunt et ab eis pro eadem concessione sexaginta solidos Carnotensis monete acceperunt Warinus etiam in manu Widonis fratris Hugonis de Puteacio presente eodem Hugone firmavit quod si filius ejus postquam ad virilem etatem perveniret eidem dono vellet calumpniari ipse in vita sua ab omni calumpnia faceret quiescere Hujus autem concessionis testes adfuerunt hi quorum nomina subscripsimus Hugo de Puteacio et Wido frater ejus Rotbertus capellanus Rainaldus de Spieriis Tesgelinus de Pevirs Warinus brito Paganus filius Anselli et filius ejus Gilduinus filius Raimbaldi Guntardus de Carmeto Hugo prepositus Albertus dapifer Santho Rodulfus prepositus Postea vero Warinus et filius ejus capitulum Beati Martini venerunt et presente capitulo idem donum concesserunt Post capitulum vero ejusdem concessionis donum super altare Beati Martini posuerunt presentibus monachis presentibus etiam quibusdam aliis quorum subscripsimus nomina Drogo servus Sancti Martini Willelmus cementarius Theudo major Belinus et Lambertus famuli hospicii Rosceline filie Warini et Signum Richeldis filie ipsius et Signum Gauslene filie ipsius
