Charter Document - 04880112

Charter Document - 04880112


Charter Number: 04880112
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quia domnus Teobaldus prior Sancti Martini de Campis consilio amicorum suorum et familiarum ecclesie Sancti Martini et quorundam monachorum credens dedit quandam terram in feudo Ansello filio Henrici Ruselli quam petebat ea conventione ut eamdem terram Ansellus cognomento Paganus in vita sua teneat et postea predicto domno Teobaldo priori et senioribus Sancti Martini serviat nec ullam potestatem dimittendi eam suis heredibus habeat sed cum evenerit ut moriatur in dominium Sancti Martini supradicta terra revertetur que terra apud Sanctam Genovefam consistere videtur Hujus rei testes sunt Burdinus de Bevra et Willelmus de Maciaco Willelmus Marmerellus et nepos ejus Arnulfus Malme[re]llus Bertrannus major Godardus decanus Godardus forestarius