Charter Document - 04880108
Charter Number: | 04880108 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus hujus domus habitatoribus quod domnus Hugo abbas Cluniacensis concessit rogante domno Guidone qui obedientiam Ruveredi Pentini atque Castiniaci edificaverat consensu etiam domni Ursi qui tunc prior Sti Martini erat et totius congregationis voluntate ut supradicti Widonis anniversarium in hac ecclesia celebretur et fratres qui pro ejus obitu supradictas servaverint obedientias die anniversarii ipsius refectionem faciant senioribus Processu vero temporis supra jam dictus Wido aliud memoria dignum requisivit quod a domno Teobaldo qui domno Urso in prioratu successerat impetravit et in capitulo coram senioribus hanc peticionem laudantibus confirmavit videlicet ut post ejus mortem fratres qui ejus obedientie successerint omnibus annis duo sextaria frumenti sacristano Sancti Martini absque ulla contradictione prebeant quo hostie ad celebrandum divinum officium fiant