Charter Document - 04880106
Charter Number: | 04880106 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes sancte matris Ecclesie filii p et f per baptismum abluti per passionem Xristi redempti quod domnus Drogo qui cognominatur de Claciaco concessit monachis Sti Martini de Campis qui apud Gornaium conversantur partem suam viarie de terra in qua ipsi morantur et eorum hospites ibidem commanentes et hospitum ipsorum furnachium et monachorum proprium Hec enim ad domnum Drogonem pertinebant prius nunc vero monachi Sti Martini quiete et absque calumpniatore tenent Monachi autem Sti Martini concesserunt Drogoni prata apud Luissum commanentia ea videlicet conventione ut si census eorum redditus non fuerit nulla pro hoc calumpnia contra eum insurgere possit Wido enim comes census eorum debet Apud Nuisiacum villam habet ipse Drogo vineam cujus censum adbreviave erunt ei monachi Sti Martini ad xi sextaria vini neque pro ea justiciabunt eum nisi de censu tantum De vineis quoque altaris que partite sunt inter eos habet Drogo terciam partem sibi quietam et monachi duas similiter quietas Sedecim arpennos terre apud Nuisiacum adcensuit Drogo monachis Sti Martini de Campis pro xvi solidis denariorum neque pro ea justiciabit eos nisi de censu fuerit sibi forfactum Minutam decimam si quis hominum plene non dederit et ad rationem missus recognoverit plane reddat Si non recognoscens pervidenter tandem cognoverit decimam reddat xviii denarios persolvat Quod si ad placitum veniens convictus fuerit per xv solidos reddat Sic etiam fiat de decima vini Si oblationem id est panem et candelam interrogatus persolvisse se dixerit si testis ei fuerit sacerdos quietus sit Sin autem propria manu se reddidisse juret Si nec hoc nec illud potuerit plegem componat De sepultura vero Nuisiaci fuerant due partes monachorum et tercia Drogonis Placuit ergo utrisque ut ipsa omnino dimitteretur nec ulterius ab aliquo requireretur Dimiserunt itaque et ad monimentum scribi fecerunt quod si aliquis eorum qui obierint quicquid dimiserit si sacerdoti suo prenominato vel sancto Martino dimiserit cui prenominatorum dimiserit ejus erit Si vero ecclesie sue dimiserit solvatur inde sinodus et circadia de reliquo instauretur ecclesia Hec autem omnia concessit Willelmus Marmerellus et uxor ejus Adelina et filii eorum et filie Concessit etiam Simon Marmerelli Willelmi frater et Petrus nepos ejus audiente servo Willelmi Galdrico De illa terra quam tenet Drogo apud Nuisiacum de Sancto Petro Fossatensi habet Stus Martinus corveias et viariam et placitum generale Concessit etiam hec Basilia uxor Drogonis et Warinus filius ejus Balduinus quoque frater ejus et hi fuerunt cum eis Ivo de Bri Arnulfus filius Fulconis Adam Rufus Arraudus de Bunzia Radulfus de Laniaco Petrus de Chala Warinus de Villaflui De parte Sti Martini testes sunt hi Walterius major Bertrannus filius ejus Hatto Godardus item Godardus decanus Adelelmus major Aneti Dodo Warinus Rainoldus Quando autem Willelmus Marmerellus et uxor ejus et filii concesserunt hi fuerunt testes Balduinus de Glaciaco Giruinus de Fossatis Godardus decanus Godardus forestarius Bertrannus major Drogo famulus Warinus frater majoris Engelbertus de Villa Judea servus Sti Martini Est enim conventio inter Drogonem et monachos de Gornaio ut nullum prorsus alium hominem preter suos hospites ad coquendum in suo furno recipiant Quod si evenerit per legem reddatur furnachium