Charter Document - 04880104

Charter Document - 04880104


Charter Number: 04880104
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum fieri volumus Xristi fidelibus f et p quod Petrus Singularis dedit ecclesie Sti Martini de Campis monachis scilicet Cluniacensibus inibi Deo servientibus molendinum unum apud Nuisellum pro redemptione anime sue conjugisque sue Adeline cujus donum fecit in capitulo coram congregatione et donum posuit super sanctum altare per lignum in quo posuerat anulum aureum Hujus rei testes sunt qui adhoc vocati fuerunt quorum nomina hec sunt Odardus filius Odonis Walterius major et Warinus frater ejus Rotgerius filius majoris Rodulfus nepos Rainaldi Herleboldus serviens ecclesie Hoc etiam concesserunt filii ejus Simon et Petrus et de cujus feodo erat de Montegaio Nanterus Hujus concessionis testes sunt Petrus Orphanus Willelmus de Warlanda Paganus et Suggerus nepotes ipsius Petri Drogo de Oseriis Rodulfus filius Hilesendis Adelelmus major de Aneto