Charter Document - 04880102
Charter Number: | 04880102 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ut in pace consistant bona Ecclesie notum facimus his qui agnoscunt se filios ejus esse quod Warinus de Campis concessit ecclesie Sti Martini de Campis vi arpennos vinearum eidem ecclesie propinquos propter v arpenos jacentes apud Montem Magniacum ab eadem ecclesia remotos et propter xl solidos Hoc concessit Odelina uxor sua cum Bartholomeo filio suo dato sibi uno denario et Aldegunda filia sua cui pro emendis sotularibus sex denarii dati sunt videntibus illis qui adfuerunt Hujus rei testes sunt Odo Ivo cocus Henricus filius Fulcherii Rodulfus Walterius major Warinus frater ejus Hugo de Aneto Poncius Stephanus custos equorum Odo de Prato Sancti Gervasii Rotgerius filius Walteri Adelelmus Rainaldus de Maierolis Martinus