Charter Document - 04880099
| Charter Number: | 04880099 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1080 - 1108 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine Ego Isembardus abbas cenobii Sancti Vincencii Sanctique Germani significo cunctis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod cuidam militi Floherio nomine concessimus in Suburbio Parisii videlicet ultra Magnum Pontem de terra Sancti Germani pertinentem ad capitium duas perticas et dimidiam in longitudine et tres perticas et dimidiam in latitudine sub censu septem denariorum in festo Sancti Andree annuatim persolvendo Superfluum vero terre ultra predictas mensuras sibi concessimus quietum Si autem census ultra octo dies predicte festivitatis tardaverit lege persolvat et minime perdat Hoc donum sibi sub cirographo ad faciendum quicquid voluerit salvo tamen censu manu nostra subter firmavimus et annuentibus fratribus nostris eisdem firmandum tradidimus Actum in monasterio Sancti Germani publice Signum domni Isembardi abbatis Signum Rainoldi Signum Walterii Signum Ademari Signum Petri Signum Rotberti Signum Vitalis Signum Gotberti Signum Algerii Signum Odonis Signum Osberni Signum Fulconis Signum Waidrici Signum Walcherii Signum Andree Signum Walterii Signum Joscelini Signum Simonis Signum Lisiardi Signum Fromundi Signum Gozlini Signum Rorici Signum Anselli Signum Rotberti Signum Fulconis Testes nostri de hac re Winerannus Giroldus matricularius Giroldus Bornus Gislebertus Normannus Odo mariscalcus Heiricus Testes sui Stephanus cognatus ejus Herluinus et Rotbertus nepotes ejus Deusguart Morardus de Monasteriolo Gislemarus cancellarius scripsit
