Charter Document - 04880097

Charter Document - 04880097


Charter Number: 04880097
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1102 - 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Gaufredus filius Otranni notum fieri volo t p q f quod ego pro anima mea et uxoris mee assensu filii mei Herberti monachis Sti Martini de Campis donavi per manum Ursonis prioris apud civitatem Carnotum annualem censum xx duorum solidorum de hospitibus meis quos habeo apud Sanctum Cheraunum eo modo quod si hospites de censu forisfecerint monachi sibi inde faciant justiciam Huic donationi mee assensum prebuit dominus meus Guillelmus comes Carnotensis et mater ejus Atdila comitissa de quorum beneficio terram illam hospitalem possidebam Hujus autem donationis testes adfuerunt in presentia comitis Willelmi hi quorum nomina subnotata sunt Gervasius de Monte Adam de Cruce Hugo de Castello Theoderici Peron de Lange Hugo de Fertede Warnerius Calso Otto de Castello Theoderici Fulco archidiaconus Landricus diaconus In presentia vero matris hi testes affuerunt Mainerius de Mesteno Stephanus prepositus Arnaldus viarius Ansoldus Berbellus Goslenus de Leugis Walfridus filius ejus Wido filius Goffridi monachi Wido filius Morini Gozolinus de Mongervilla Rotbertus de Aculeo Golferius frater ejus Teobaldus filius Stephani Warinus filius Girelmi Hubertus filius Gaufridi Johannes filius Fulconis Radulfus panetarius comitisse Fulco archidiaconus Gibertus capellanus Willelmus capellanus archiepiscopi Cantuariensis