Charter Document - 04880096
Charter Number: | 04880096 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1102 - 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ut posterorum memorie traderetur scriptis infigere curavimus quomodo Hugo vicedominus Carnotensis monachis de Ste Martino de Campis quosdam homines Rohenville quos suos servos reclamabat ab omni calumpnia absolutos libere servire concessit Huic autem cessioni assensum prebuit frater ejus Stephanus matre ejus Hilesende cum filia sua Isabella annuente Hoc vero confirmatum fuit in presentia comitisse Atdile et filii sui Willelmi ex quorum feodo predictus Hugo servos illos calumpniabat Hujus concessionis testes affuerunt in presentia comitis Willelmi hi quorum nomina subnotata sunt Hugo vicecomes Giffredus filius Otranni Gervasius de Monte Adam de Cruce Hugo de Castello Theoderici Peron de Lange Hugo de Ferte Warnerius Calso Otto de Castello Theoderici Fulco archidiaconus Landricus diaconus Mainerius de Mesteno Stephanus prepositus Arnaldus viarius Ansoldus Berbellus Joslenus de Leugis Galfredus filius ejus Wido filius Goifredi monachi Wido filius Morini Gozolinus de Mongervilla Rotbertus Aguleus Golferius frater ejus Teobaldus filius Stephani Warinus filius Girelmi Hubertus filius Galfridi Johannes filius Fulconis Radulfus panetarius comitisse Gibertus capellanus Willelmus capellanus archiepiscopi Cantuariensis Ivo de Isleri Willelmus de Benea