Charter Document - 04880093

Charter Document - 04880093


Charter Number: 04880093
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inquest
Date: 1090 - 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ivo Dei gratia Carnotensis episcopus notum sit omnibus tam presentes quam futuris quod ex mandatione domni Hugonis Lugdunensis archiepiscopi clamaverunt in presentia nostra monachi Sancti Martini de Campis adversus monachos Majoris Monasterii de parochia Putheacensis castri quod pertineret ad ecclesiam Sancte Marie de Hienvilla excepta concordia decime vinearum Responsum est a monachis Majoris Monasterii ecclesiam de Hienvilla tempore trium presbiterorum vel tempore canonicorum vel tempore monachorum nullam parochialem investituram habuisse in sepultura scilicet corporum vel in decima lane vel agnorum vel aliorum parochilium reddituum sed potius capellam Puteacensem temporibus predictorum presbiterorum scilicet clericorum et monachorum his omnibus investitam fuisse Hujus autem investiture testes habuerunt Rainardum Carnardum et tres alios Rainardus Carnardus testis fuit hujusmodi capellam videlicet Puteacensem vel parochiam ecclesie de Hienvilla quadraginta annis in nullo parochiali redditu subjectam fuisse Quidam autem presbiter hujusmodi testis fuit se non vidisse ecclesiam de Hienvilla de parochia Puteacensi aliquem parochialem redditum habuisse Albertus autem eodem modo testatus est viginti annis idem non vidisse Hugo autem eodem modo testatus est tringinta quidem annis Monachi de Campis quietam possessionem monachorum Majoris Monasterii hujusmodi testibus interruperunt et suam investituram defenderunt Dominus Symon archidiaconus Sancte Marie testis fuit se vidisse presbiterum de Hienvilla servos et liberos parochiales ex debito ad sepulturam suscepisse seque interfuisse presbiterum vero Puteacensem in presencia presbiteri de Hienvilla tantummodo locum suscepisse idiote Quidam alius testis dixit se vidisse tempore presbiterorum qui fuerunt ante canonicos presbiterum de Hienvilla tempore Rogationum venisse Puteacum et fecisse aquam benedictam ad puteum et suscepisse a parochianis panes ova et ceteros parochiales redditus ipsum autem qui tunc temporis erat famulus canonicorum suscepisse a parochianis inter Palmas et Pascha decimam agnorum inter Pascha et Pentecosten decimam lane Quidam autem alius testis dixit se vidisse eundem presbiterum liberos parochiales ex debito ad sepulturam suscepisse et precium sepulture ut a parochianis accepisse quos et nominavit Quidam autem archipresbiter testis fuit tempore canonicorum post benedictionem capelle et atrii per clamorem Ingelardi perlatum Archidiacono jussu ejusdem Archidiaconi se eosdem canonicos et de eadem benedictione et de quorundam mortuorum in eodem atrio facta tumulatione ad justiciam invitasse Quidam autem eorundem canonicorum testis fuit se cum aliis canonicis secundum verbum archipresbyteri inde ad justiciam vocatum fuisse Ipse autem idem testis fuit se vidisse presbiterum de Hienvilla de parochia Puteacensi parochiales ex debito ad sepeliendum suscepisse quos et nominavit Tempore autem monachorum testati sunt prior et monachi de domno Hugone per quem eis de eadem parochia violentia illata fuerat se in pluribus conciliis clamorem fecisse vide[licet] Exsoldunensi Meldensi Parisiensi Utrarumque igitur partium hujusmodi testimonio audito quia videlicet testes monachorum Majoris monasterii ecclesiam de Hienvilla de parochia Puteacensi investituram habuisse sicut prediximus dicebant se nunquam vidisse sed capellam potius Puteacensem parochiales redditus quiete possedisse testes vero monachorum de Campis quomodo prediximus illorum quietam sicut dicebant possessionem interrupisse et suam investituram defendisse ex hac etiam parte ecclesiasticarum et digniorum personarum testimonium considerantes archidiaconi videlicet nostri canonici cujusdam et archipresbiteri ceterorum etiam laicorum communi assensu fratrum nostrorum legitime et sine contradictione adjudicavimus testibus monachorum de Campis probationem debere attribui et monachis de Campis parochiam suam debere attribui Quam probationem dum illi sicut preposuerant in presentia capituli Beate Marie priori et monachis Majoris monasterii obtulissent monachi eam recipere noluerunt