Charter Document - 04880088

Charter Document - 04880088


Charter Number: 04880088
Cartulary Title: Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1100
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum omnibus sancte Matris Ecclesie filiis t p q f quatinus ego Ursio Dei gratia monasterii Sti Martini prior et Walterius camerarius consensu atque voluntate tocius congregationis ipsius monasterii cum Herluino filio Aalardi quasdam vineas commutamus que et nostre utilitati et sue hoc modo magis videntur convenire Ipse enim Herluinus habens quinque quadrantes vinee apud torcular Drogonis filii Aufredi nostris vineis propriores et nobis utiliores eos dat nobis et loco illorum vii quadrantes nostros accipit a nobis qui fuerunt Rainerii defuncti et Haaberti qui sunt siti ad locum nomine Chandulfaccum et eo tenore pro commoditate utrorumque hoc auctum est ut et nos et hic ibi Deo servientes supradictam vineam sine calumpnia aliqua habeamus perhenniter et ipse Herluinus et sui posteri illam que fuit nostra per successionis seriem inconvulse possideant Actum monasterio Sti Martini II kal aprilis regnante Philippo piissimo rege Francorum vivente Willelmo Parisiace sedis antis tite anno autem Incarnationis Dominice MLXXXXVIIII indictione vii Inde sunt testes ex parte Sancti Walterius major Herleboldus atque Huardus Ruphus Ex parte vero Herluini Rotgerus Fulbertus Frerricus Bernerus Gazo Ainbertus Malgerus Laurentius Warinus Toroldus Osoldus Adam atque Constancius et Petrus sacerdos