Charter Document - 04880086
Charter Number: | 04880086 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit presentibus et futuris quod Radulfus Delicatus et uxor ejus Hazecha concedentibus eorum filiis Radulfo et Amalrico atque filiabus Agnete et Cometissa pro salute animarum suarum dederunt Deo et Sancto Martino de Campis altare de Merudio et altare de Herigniaco et omnia que habebant apud Tullum et apud Mistigerium et donum harum rerum posuit Radulfus Delicatus super altare Sancti Martini in presentia Ludovici designati regis Francie et tocius conventus monachorum eodem die quo uxor sua Hazecha honore debito sepulta est apud Sanctum Martinum in auditorio ante Crucifixum Hujus doni testes extiterunt Burchardus de Monte Morentii Wido Silvanectensis Walerannus de Villaperor Hudo de Sancto Clodoaldo Petrus filius Hungerii Nivardus et Seguinus de Peissiaco Soltannus filius Warnerii de Parisio Warnerius Calceus Berneerius de Plagio Fulco de Parcenc Ansoldus corvesarius Hugo Pauper Radulfus filius Hugonis de Mezanto Walterius filius Werrici Hi omnes fuerunt testes ex parte Sti Martini Et ex parte Radulfi Delicati hi fuerunt testes Walterius Musavena Rotbertus Longus Ivo de Conflenz Wido prepositus Willelmus Migol Wiardus de Puseolis Willelmus de Hairovilla Aimericus de Blere Ecclesia Hubertus de Cergio Willemus filius Willelmi Bernerius clericus Rotbertus Pesdealcha Anseredus Pes de alcha Girardus bolengarius Rotgerius de Corbeia Rainardus Bellacaro Teobaldus Nicholaus filius Urselli