Charter Document - 04880085
Charter Number: | 04880085 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1099 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciat omnis Ecclesia Xristi sanguine redempta quod Warnerius filius Aszonis dedit ecclesie Sti Martini de Campis quandam terram in territorio Silvanectensis urbis sitam concedente Widone de Turre a quo eam tenebat et donum posuerunt super altare Sti Martini Warnerius videlicet qui dedit et Wido qui concessit Hujus rei testes sunt hi Nivardus de Pissiaco Walterus major Rotgerius filius ejus Warinus et Theudo fratres ejus Drogo et Girelmus atque Bernardus servi Sti Martini Arnulfus carpentarius Hildinus vernula domni Hugonis de Miliduno Rotbertus filius Letardi Rotbertus nepos domni Bernardi monachi Willelmus sartor Herembertus faber Heldigerius Hugo Haimarus pistores Albertus cocus Postea autem Warnerius confirmavit hunc donum apud Pissiacum castrum concedente Herenburge uxore sua et Maria filia ejus atque Aszone fratre ejus ut in alia carta inveniri potest Factum est hoc anno Incarnati Verbi MXCVIIII indictione vii regnante Philippo rege Francorum