Charter Document - 04880083
Charter Number: | 04880083 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1098 - 1099 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus Xristi fidelibus f et p quod Lambertus nepos Huuboldi concedente uxore sua Tesza nomine dedit ecclesie Sti Martini de Campis pro salute anime sue et conjugis et antecessorum suorum et pro salute cujusdam domini sui Guarnerii Silvanectensis x hospites Hoc concessit Radulfus Delicatus et uxor ejus Hahuis loco Agnetis filie sue que filia donum Lamberti concessit sed quia absens erat mandavit patri suo et matri ut in loco suo illud concederent Quod et factum est audientibus his testibus Landricus de Oomonte Walterio de Sancta Honorina Hugone Berruerio Giroldo et Alberto fratre ejus hospitibus Sti Martini Gaufrido et Engelbodo Rotberto filio Roscelini et Rotgerio fratre ejus Huberto et Alberico atque Bernerio clericis Radulfo clerico uno de hospitibus Hujus concessionis testes sunt Gervasius dapifer Frogerius Cathalaunensis Willelmus Garlandensis Fredericus camerarius Balduinus veredarius Fulco filius Helionis Herbertus nepos Warnerii Gaufredus bolengerius Ebroinus cocus Hi autem hospites unde sermo habetur apud Pontesiam consistere videntur