Charter Document - 04880082
| Charter Number: | 04880082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1098 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Sanctorum Canonum auctoritate didicimus et priorum Patrum institucionibus edocti sumus nos de possessionibus nostris impertiri debere cunctis Deo servientibus Igitur approbate consuetudinis est in Ecclesia omnia cum fratribus semper habere communia In hoc enim maxime caritas comprobatur per quam Dei misericordiam conparatur si caritatis fructus Dei fidelibus fideliter exhibeatur Probatio enim delectionis exhibitio est operis quod per ipsius Veritatis testimonium satis evidenter sanctum nobis intimat Evangelium Qui habet inquit mandata mea et servat ea ipse est qui diligit me Ergo qui caritatem habet operibus eam magnificare debet Ego itaque Willelmus Parisiensis episcopus notum volo fieri non minus futuris quam presentibus quod monachi Sancti Martini Parisii de Campis nostram adierunt presentiam cum quibusdam nobis familiaribus qui supplicando nobis multiplicatis petierunt intercessionibus quatinus ad sustentacionem fratrum altaria que subscripta sunt in dioecesi nostra sita monasterio Sancti Martini de Campis in perpetuum habenda concederemus videlicet altare Montismartirum et altare ville que dicitur Pentinum altare eciam ville quam vocamus Derenciacum et altare ville que dicitur Castanetum et duas partes altaris [ville] que dicitur Luveris duas partes etiam altaris ville que dicitur Confluentium altare quoque ville que vocatur Clamart Quorum postulationem exaudiri debere decrevimus tam pietatis affectu quam supradictis auctoritatibus Adibito igitur assensu et consilio archidiaconorum nostrorum videlicet Wilgrini et Stephani et Rainaldi et cleri nostri tocius supradicta altaria monasterio Sancti Martini de Campis omni tempore possidenda concessimus Retinuimus tamen ecclesie nostre ipsorum altariorum debitam obedientiam et sinodum et cicadam Quod ne prolixitate temporis valeat aboleri placuit nobis scripto memorie commendari signa quoque nostra subscripsimus manibus tangendo firmavimus ne qua violentia corrupi possit nostris successoribus Signum Willelmi episcopi Signum Fulconis decani Signum Gualeranni precentoris Signum Vulgrini archidiaconi Signum Stephani archidiaconi Signum Rainaldi archidiaconi Signum Goderanni sacerdotis Signum Rotberti sacerdotis Signum Anscherii levite Signum Pontii levite Signum Henrici levite Signum Hugonis subdiaconi Signum Lisiardi acoliti Signum Godefridi acoliti Signum Petri acoliti Actum Parisius in capitulo Sancte Marie anno ab Incarnatione Domini MXCVIII regnante Philippo rege anno xxxviii Willelmo episcopo anno iii indictione vi epacta xv concurrente iii Ego Ricardus cancellarius scripsi Isti sunt laici testes qui presentes fuere quando ista carta firmata est in capitulo Sancte Marie Hugo Bardolis Radulfus sex calcus Udo de Sancto Clodoaldo Olricus falconaris Willelmus nepos Hugonis Germundus Euvardus Ascelinus Godefridus Doret Warinus Teon Herleboldus
