Charter Document - 04880081
Charter Number: | 04880081 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1097 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cognoscat tam presentium quam futurorum fidelium Ecclesia quia cum insimul tenerent canonici Beate Marie et Odo de Gonissa aream molendini apud villulam que Mesnilis vocatur subtus Oiri hoc idem Odo multis profusis precibus impetravit ab eisdem canonicis ut ipsius beneficii ecclesie Bti Martini de Campis terciam partem concederent sicuti et ipse de sua parte concedebat Quod quidem canonici tali conventione monachis Sti Martini concesserunt ut hospites eorum de solo villari et ipsi idem monachi insuper et omnes hospites quos tunc habebant vel deinceps habituri erant infra duo miliaria circa molendinum commorantes cum ipsis monachis eamdem villam habitantibus et custodientibus ibi annonas molerent Idem vero Odo per singulos annos pro impertito hoc monachis beneficio canonicis duodecim denarios censuales quamdiu viveret in festivitate Bti Remigii pepigit Post mortem vero ipsius quicumque suam terciam partem beneficii teneret hunc denominatum censum similiter canonicis redderet Actum in capitulo Bte Marie II idus novembris anno Incarnati Verbi millesimo XCVII anno regni Philippi regis xxxvii anno primo pontificatus domni Letoldi presentibus his quorum nomina hec sunt Warnerius decanus adfuit Wido precentor Haimo archidiaconus Radulfus Bernerus Arnulfus Laici vero adfuerunt Stephanus Hermerus Hilduardus Joscelinus Rotgerus Jonas