Charter Document - 04880079
Charter Number: | 04880079 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1096 - 1097 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Utile indicavimus in hac cartula scribere et sic fidelium presentium et futurorum noticie tradere quod Hugo filius Frederici dedit ecclesie Sci Martini de Campis que sita est extra muros Parisiace urbis ac Cluniacensibus monachis Deo in ea servientibus villam que Vozua dicitur scilicet omnem terram nemus vineas aque quoque partem ad eandem villam pertinentem Omnia dedit ecclesie Sci Martini predictus Hugo que etiam a predictis monachis possidentur sic a domino Hugone possidebantur antequam ea Sco Martino largiret Adjunxit etiam huic dono duas areas domorum cum omnibus redditibus que de ipsis consuetudinaliter exeunt scilicet justicia sanguine theloneo foratione vini pedachio cum omnibus redditibus que de ipsis consuetudinaliter ut superius diximus sic ipse eas tenuerat Sunt autem ipse aree cum domibus suis in burgo Sci Ambrosii apud Milidunum castrum ad apud ecclesie Sci Michahelis Dedit etiam cum omnibus his ecclesie Sci Martini duos de servis suis cum filiis et filiabus earum scilicet Albericum cum uxore sua et filiis et filiabus et Hubertum fratrem ejusdem Alberici Arpennum etiam vinee dedit qui in terra Buxiole consistit Habebat autem domnus Hugo duos nepotes filios Siguint fratris sui quorum unus qui major natu erat Fredericus vocabatur et Paganus Rufus cognominabatur alter vero Mauricius dicebatur sine quorum concessione elemosina domni Hugonis stabilis esse non poterat Hi enim post decessum suum heredes esse debebant Timens ergo sepenominatus Hugo eorum calumpniam post obitum suum Sci Martini ecclesie adfuturam rogavit eos multis precibus ut elemosinam quam pro redemptione anime sue fecerat sua concessione confirmarent et elemosine participes existerent Qui tandem precibus ejus evicti ad Scm Martinum venientes in societate orationum et beneficiorum ejusdem ecclesie a senioribus in capitulo sunt recepti et pro tante societatis recompensatione donum de quo sermo habetur quod patruus eorum fecerat sua concessione confirmaverunt illudque super principale beati Martini altare posuerunt audientibus et videntibus his testibus Odolrico qui cum ipsis venerat Hildino vernula domni Hugonis Ivone coco Walterio majore Herberto de Ponte Isare Warino Bernardo de Aneto Roscelino servo ecclesie Fulcone coco Hoc totum factum est in ecclesia Beati Martini de Campis anno Dnice Incarnationis MXCVI indictione v regnante Philippo rege Francorum imperante Cluniacensi congregationi domno Hugone abbate et Willelmo existente episcopo Parisiace ecclesie vivente domno Ursione de Campis priore