Charter Document - 04880077
Charter Number: | 04880077 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1096 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Notum sit omnibus per succedentia tempora quod ego de Gualardone pro anima patris mei et fratrum et mea concessi monachis de Sto Martino absque alicujus pacti requisitione quietam assensu fratris mei domni Milonis archidiaconi terram de Veosia quam donavit illis Hugo frater meus et Warinus concessit terram etiam de Bolonvilla cum silva et omnibus ad eam pertinentibus cujus medietatem dedit eis factus apud eos monachus concedentibus filiis suis Willelmo Alberto Widone aliam medietatem dedit eis Adeliza filia Walterii Postelli concedente Willelmo de cujus fevo erat sic fratres mei Hugo et Warinus concesserant solutam ab omni consuetudine et quietam eis concessi Hec autem concessio facta in manu monachorum Sti Martini Arnaldi scilicet subprioris Walterii camerarii Hauberti de Roenvilla Ebroini de Ursionisvilla ne vetustate temporis a memoria posterorum possit aboleri consensi eis ut litteris annotaretur et in capitulo Sle Marie Carnotensis legeretur et confirmaretur Ex utraque autem parte hi testes affuerunt Ex parte Widonis Rainaldus filius Walterii Willelmus filius Gaufredi et fratres ejus Wido et Albertus Walterius de Travucello Ex parte autem monachorum Sti Martini Gauslenus de Leugis Hugo filius Guinemari Paganus filius Duranni Paganus [de] Curbivilla De capitulo autem Beate [Marie] hi fratres interfuerunt Willelmus archidiaconus Ebrardus capicerius Milo archidiaconus Winebertus Radulfus Ansgerius Rotbertus Willelmus filius Haimonis Radulfus de Gurbivilla Rotbertus et Hugo ambo sacristes