Charter Document - 04880076
Charter Number: | 04880076 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1096 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus per succedentia tempora futuris quod Amalricus filius Raherii assensu uxoris sua Richildis et filiorum suorum Raherii et Jocelini donavit monachis Sti Martini de Campis apud Mundun villam terram ad arandum duobus bobus sufficientem et septem agripennos terre et dimidium ad hospitandos ibi hospites et duos hospites non habentes terram nisi quantum sufficiat domibus et ortis suis Dedit autem hoc donum concedente Warino de Gualardone et uxore sua Mabilia de cujus beneficio eadem terra erat Interjecto autem tempore Warino in via Jerosolimitana defuncto Haimo Rufus de Stampis ejus uxorem accipiens cum uxore sue Mabilia videlicet eidem dono calumpniam intulerunt Sed tandem Dei gratia resipiscentes pro animabus suis acceptis etiam a monachis xl solidos denariorum Stanpensium assensu filie sue Eufemie idem donum monachis concesserunt Hec autem concessio Stampis facta ut in perpetuum rata haberetur ex utraque parte testium auctoritate corroborata est Ex parte Haimonis hi testes fuerunt Haimo cognatus ejus Herbertus Strabo Herveus filius Marconis Rainardus de Pontecalo Mainerius Stephanus de Merervilla Herbertus Ex parte autem monachorum Ursio frater Haimonis Rotbertus medicus Famuli monachorum Teudo Ebroinus Petrus Teobaldus