Charter Document - 04880071
Charter Number: | 04880071 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil de chartes et documents de Saint-Martin-des-Champs [Paris] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1060 - 1108 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus his qui se filios sancte Ecclesie confitentur quod Albertus filius Bernardi et Elisabet uxor ejus dederunt ecclesie Sancti Martini de Campis terram quam apud Ursionis villam possidebant vel quam de feodo suo aliquis dederat vel daturus erat et de gurgite ubi stagnum ad opus monachorum fieri poterat Hoc autem concesserunt filii sui Drogo Walterius atque Petrus Quod eciam factum est ab eis Alberto scilicet et Elisabet et Drogone cum Walterio in communi Sancti Martini ecclesia posito ab eis cum Elisabet super sanctum altare dono videntibus cunctis qui aderant quorum hec sunt nomina Antelmus miles Archenbaldus Rodulfus qui cum eis venerant Nostrorum autem Walterius major Warinus frater ejus Bernardus hospitalis Jonas servus ecclesie Teobaldus faber Stephanus custos equorum Joscelinus carpentarius Rogerius sartor Raguntus frater Walterii camerarii Bloiscus brito Yvo cocus